- LIGNICIA vulgo LIGNITZ
- LIGNICIA, vulgo LIGNITZurbs Silesiae, ad Deischam amnem, cum castro splendido. Vix 2. leuc. a Iauria in Bor. 5. a Glogavia in Austr. 7. ab Uratislavia in Occ. Sub Ducibus olim, e Piastea fam. Lignicensis lineae auctor fuit Boleslaus Calvus, vel Saevus, fil. Henr. Pii, Silesiae sup. Ducis, qui A. C. 1241. celebri illo praelio prope Lignitium a Tartaris caesus est, corpore ex 6. in sinistro digito pedis demum agnito. Boleslaus hic parum laudatus, pater fuit Boleslai, qui Suidnicensem, et Henr. Crassi maioris natu, qui Ligniciam lineam denuo orsus est: hunc Conradus Glogoviensis, patruus, in balneo per proditionem captum, durissime habuit, nec nisi damnosis conditionibus tandem dimisit, Mortuum A. C. 1295. Huius fil. Boleslaus Lignicium tenuit principatum: pater Lud. qui Lignicil aurifodinam ditissimam reperit. Sequentibus temporibus Frid. II. A. C. 1523. Euangelium in utrumque Principatum Lignicensem et Brigensem introduxit, Ligniciam que aedificiis non parum excoluit. Fil. eius minor Georg. Brigensem, Frid. III. vero maior Lignicensem princip. nactus est: pater Henr. qui in funeralibus Car. V. cerimoniis Pontificiis participare iussus, generoso responso se excusavit. Huic frater Frid. IV. Clemens successit, inquo Mortuo A. C. 1596. Lignicia linea defecit: rediitqueve hîc principatus ad agnatum Ioach. Frid. Brigensem, qui eum per capitaneum Wenceslaum Zedlicium administravit, utroque ducatu A. C. 1602. morte suâ ad filios Georg. Rudolphum et Ioh. Christianum, transmisso: quorum illo sine heredibus Mortuo, hic Reformatis addictus, Obiit A. C. 1639. pater, inter alios, Lud. qui Lignicium sortitus, defecit A. C. 1663. principatu ad fratrem Christianum devoluto: cuius fil. e Piastea fam, ultimus, Obiit A. C. 1675. nomine, Georg. Vilhelmus, vide in vocibus, Piastus et Vilhelmus. Eodem tamen Patre Ioh. Christiano et altera coniuge, Hedvige Sitschiâ, nati post alios sunt Aug. et Sigismundus; quorum hic Baronis Lignicii titulum gerens, A. C. 1663. fatis concessit: ille dignitatem Comitis Lignicii nactus, et sub fratre Christiano Briegensis Ducatûs Capitaneus, cum liberis superest, dignus Piasted origine, interim Principatuum successione, post Defunctum Georg. Vilhelmum, exclusus non aliam ob ratione, quam quod Pater, tum numerosâ prole e priore coniuge Dorothea Sibylla Brandeburgica subnexus, filiorum ex posteriori coniugio susceptorum, in Feudorum petitione, rationem haberi non curâsset. Enixe tamen a nepote morituro Imp. per literas commendatus dicitur, vide Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal Hist. auctiore ac emendatiore, A. C. 1677.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.